CAPUT CCXXV

JUL. Si enim mortui sumus cum Christo, credimus quia vivemus cum Christo; scientes quia Christus suscitatus a mortuis jam non moritur, mors in eum jam non dominabitur: quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel, quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos deputate vos mortuos esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu (Rom. VI, 8-11). Quomodo Christus, inquit, qui peccato mortuus est semel, id est, propter peccata nostra mortuus est semel, ultra non moritur, sed vivit in gloria Dei: ita et vos, deputate vos peccato mortuos, solis vivere et servire virtutibus.

AUG. O mira expositio! Apostolus dicit Christum peccato mortuum: et tu dicis, id est, propter peccata nostra. Ergo quod dicit ille, Sic et vos existimate vos mortuos esse peccato: hoc putandus est dicere, Existimate vos mortuos esse propter peccata vestra? Non utique hoc dicit isto loco; nec tu sic intelligis, sed peccato mortuos, ne peccato viverent, confiteris. Ostende ergo et Christum mortuum fuisse peccato, ne inconvenienter Apostolus dixerit, sic et vos. Propter auferenda enim nostra peccata, sed tamen peccato mortuus est: et hoc quomodo, qui nullum habuit omnino peccatum, nec originale, nec proprium, nisi quia similitudo, cujus rei similitudo erat, nomen accepit? Novimus enim Christum in similitudine venisse carnis peccati (Rom. VIII, 3); quoniam in vera carne venit, sed non sicut alii homines in carne peccati: mortuus est ergo ille similitudini peccati, quam gerebat in carne mortali; ac sic mysterium nostrae salutis implevit, ut nos peccato moreremur, cujus ille similitudinem gessit: ideo in morte ipsius baptizamur; quia sicut in illo vera mors facta est, ita in nobis vera fit remissio peccatorum. Sed hic sunt et parvuli: Quicumque enim baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. Non enim sic homines baptizantur in Christo, ut aliqui in morte ipsius, aliqui non in morte ipsius baptizentur; sed sicut ait, in quo loquebatur ipse Christus, Quicumque baptizantur in Christo Jesu, in morte ipsius baptizantur: ac per hoc, quicumque baptizantur in Christo Jesu, peccato moriuntur. Si quicumque; utique et parvuli: sed cui peccato parvuli moriuntur? Jam tandem quaeso confiteatur generatio, ne mentiatur regeneratio; confiteatur in parvulis caro peccati, ut non negetur etiam pro parvulis mortua similitudo carnis peccati.