CAPUT CCXXVI

JUL. Ubi hic ergo accusatur natura? ubi humanae substantiae culpantur exordia? ubi motus generantis arguitur? Luce clarius est, quod sola a Magistro Gentium conveniatur voluntas, ut abdicet occulta dedecoris (II Cor. IV, 2), et in meliorem vitam actuum correctione proficiat. Sed jam accipiat expositio nostra compendium, nec interpretari in his locis dicta Apostoli perseveret; ipsum de suis disserentem sensibus audiamus. In fine disputationis ejus apparebit, cujus dogmati fideique consentiat. Nos nempe dicimus, de peccato Apostolum voluntatis humanae, quae in unoquoque peccante est, locutum fuisse: tu vero, de eo quod Fausto credis, generatione transmissum, et a cunctis sine voluntate susceptum. Concertationes itaque nostrae, si placet, facessant; et ut mediocriter agam, dissimulemus Apostoli dignitatem, qua praescribi posset, etiamsi vobis per omnia ejus verba concinerent, tamen illum pro officii sui splendore nihil tam deforme sensisse; ambiguitatem esse elocutionum, non sensuum pravitatem; hoc solum ei in praesenti negotio concedatur, ut vir non perturbatae mentis, magis scripta sua quam tu intellexisse credatur. Non ergo regnet, inquit, peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum ei (Rom. VI, 12). Possem jam hic dicere, exhortationis testimonio probatum esse, de peccatis eum agere voluntatis: quia mala si essent naturalia, per justitiam defendi possent, per misericordiam postremo defleri; nullo autem pacto admonerentur cavenda. Quovis enim naturali malo, si ullum esse posset, hoc malum erat majus insaniae, qua tenebatur, quicumque devotionem in cavendis rebus naturalibus exigebat. Apostolus autem nihil sanxit quod possit jure reprehendi. Peccatum itaque voluntatis ostendit, quod inculcat debere vitari.

AUG. Quis ignorat non loqui Apostolum parvulis, sed eis qui possunt intelligere verba dicentis, et adjuvante Dei gratia obedire praeceptis? Sed utique agunt etiam cum filiis suis, ut quemadmodum crescit in eis rationis usus, ita exseratur obedientiae fructus; ne in vacuum gratiam Dei susceperint (II Cor. VI, 1), quando regenerati sunt, nescientes. Verumtamen illam pulchram susceptam tuam, quae deformis est omnibus debellatoribus suis, concupiscentiam carnis dico, per quam nascitur, et cum qua nascitur homo: hanc ergo concupiscentiam carnis, cohiberi Apostolus praecipit, nec regnare permittit, eamque peccati nomine appellat; quia et de primo peccato originem ducit, et quisquis ejus motibus ad illicita consenserit, peccat: quae tunc nulla erit in nobis, quando immortale corpus habebimus: ideoque cum posset dicere, Non regnet peccatum in vestro corpore, cur addidit verbum, et ait, in vestro mortali corpore, nisi ut tunc speraremus istam, quam peccatum vocat, concupiscentiam non futuram, quando mortale non habebimus corpus? Nam tu dic nobis, cur non ait, Non sit peccatum in vestro mortali corpore; sed ait, Non regnet: nisi quia ista concupiscentia, quae non potest nisi esse in carne mortali, in eis regnat, qui desideriis ejus ad mala perpetranda consentiunt; et ab ea quocumque illexerit, victi pertrahuntur majore impetu, quia lege prohibentur, si gratia non juvantur: in eis autem, qui Deo donante faciunt quod praeceptum est, id est, commotae atque instanti non obediunt, nec ei arma exhibent membra, inest quidem, sed non regnat. Probatur autem inesse, dum concupiscuntur mala: et probatur non regnare, dum justitiae delectatione vincente non fiunt. Quomodo enim praecipimur ei non obedire, nisi jubenti, sive suadenti? Quomodo autem facere hoc potest, si non inest?