CAPUT CCXXVII

JUL. Neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tanquam ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitiae Deo. Peccatum enim in vobis non dominatur: non enim sub lege estis, sed sub gratia (Rom. VI, 13 et 14). Eo, inquit, debetis servire Deo fidelius, quo etiam liberalius. Peccatum quippe dominabatur vobis, cum reatuum impendebat ultio; postea autem quam gratia Dei beneficia consecuti estis, et depositis reatuum ponderibus respirastis, ingenuo pudore commoniti debetis gratiam referre medicanti.

AUG. Tu vestro more, qui de vestro descendit errore, non agnoscis gratiam nisi in dimissione peccatorum; ut jam de caetero per liberum arbitrium ipse homo se ipsum fabricet justum. Sed non hoc dicit Ecclesia, quae clamat tota, quod didicit a Magistro bono: Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13): non hoc dicit, qui dicit, Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7): non hoc dicit qui dicit, Rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 32). Isto enim modo gratia ut non peccemus facit, non quae peccavimus diluit. Utroque enim modo adjuvat gratia, et dimittendo quae male fecimus, et opitulando ut declinemus a malis et bona faciamus.