|
JUL. Verum quia ejusdem, quam supra
exposuerat, quaestionis incurrebat occasio; ut opponeretur videlicet,
liberatos a lege, quae intentabat iram, securos posse sub gratiae Dei
benignitate peccare, subdidit protinus: Quid ergo? peccabimus,
quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit: an ignoratis
quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui
obedistis, sive peccati, sive obeditionis justitiae (Rom. VI,
15 et 16)? Jamne ei credimus, de cujus disseruerit hactenus
conditione peccati? Cui, inquit, exhibetis vos servos ad
obediendum, ejus servi estis, sive peccati, sive justitiae. Ubi hic
ergo indicatur ab Apostolo peccatum illud, quod ante voluntatis
tempora, ante obedientium studium, ante scientiae et conscientiae
aetatem, ipsis fingitur supervolasse seminibus? quod certe nisi in
Manichaeorum libris, inveniri non potest.
AUG. Non sunt Manichaeorum libri, ubi legitur, Fuimus enim et
nos natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3): quod
vos novo more, sed impudentissimo ore, interpretamini ex graeco, ut
Apostolus dixisse videatur, non natura; sed prorsus, hoc est,
fuimus prorsus filii irae. Et forte hoc emendare audebitis in
codicibus vestris: non enim vultis acquiescere, quod nisi haec,
quanto verior, tanto antiquior fides esset, hoc omnes latini codices
non haberent. Nec ideo tamen Apostolus monere non debuit, obediendum
esse justitiae, non peccato, quia omnes homines sub peccato nascimur,
quorum ipse ortus in vitio est (Ambrosius, lib. 1 de Poenitentia,
cap. 2 vel 3). Cum enim generationis reatus regenerationis
indulgentia fuerit absolutus, obediendum est justitiae spiritui, cui
consentire, nec obediendum est concupiscentiae carnis, contra quam
certare debemus: ita sane ut ipsam quoque obedientiam piam donum Dei
esse meminerimus, quod promisit per prophetam, dicens, Dabo eis cor
cognoscendi me, et aures audientes (Jerem. XXIV, 7): quod
quid est aliud, quam, obedientes?
|
|