CAPUT XXII

JUL. Haereat igitur hoc maxime prudentis animo lectoris, omnibus Scripturis sacris solum illud, quod in honorem Dei Catholici sapiunt, contineri, sicut frequentium sententiarum luce illustratur: et sicubi durior elocutio moverit quaestionem, certum quidem esse, non ibi id quod injustum est, loci illius auctorem sapuisse; secundum id autem debere intelligi, quod et ratio perspicua, et aliorum locorum, in quibus non est ambiguitas, splendor aperuerit. Jam igitur ejus cum quo agimus verba ponamus. Equidem in illo capite dictorum suorum, quod usque ad figulum peccatorum Deum suum adduxerat, contra quod libro superiore confliximus, tenuiter dixit, per unum hominem peccatum intrasse in mundum: non est autem in expositione loci ipsius immoratus. Postquam vero multis verbis contra illa excerpta, quae ad se confirmat missa, disseruit, pervenit ad aliquem dictorum meorum locum, quem sibi quasi oppugnaturus objecit; sed nihil secundum id quod fuerat pulsatus referens, ad hanc Apostoli sententiam convolavit, in qua dicit, per unum hominem peccatum intrasse in mundum; et secundum dogma suum, contextum loci ipsius exponere molitus est: propter quod ego, praetermissis aliis, ad eam properavi partem, ut quia me promiseram hanc esse quaestionem in secundo volumine soluturum, et fidem promissionis implerem, et argumentatio illius quae esset ostenderem, ne putarer fecisse fraudem, si illius expositione suppressa, eam quam catholicam fatemur inferrem.

AUG. Pelagianam illaturus es, non catholicam. Catholica illa est, quae ostendit justum Deum in tot ac tantis poenis et cruciatibus parvulorum; quos in paradiso ullus eorum nulla aequitate sentiret, si natura humana vitiata peccato, et merito damnata non esset.