CAPUT CCXXIX

JUL. Caeterum Apostolus ostendit (si tamen aliquam ab hominibus hac tempestate fidem impetrat), servos se non dicere peccati, nisi eos quos constat voluntate propria obedisse peccato, cujus mutatione, id est, voluntatis, coeperunt servire justitiae. Obedientiam ergo in medio collocavit; et ei imputavit quod vel vitiis prius, vel postea studuerunt parere virtutibus.

AUG. Qui confidunt in virtute sua (Psal. XLVIII, 7), vani sunt, sicut vos; et destruentur, sicut vos.