|
JUL. Gratias autem Deo, quod fuistis, inquit,
servi peccati; sed obedistis ex corde, in eam formam doctrinae, in
quam traditi estis: liberati autem a peccato, servi estis facti
justitiae (Rom. VI, 17 et 18).
AUG. Surde, audi Apostolum gratias agentem Deo, quod ejus
doctrinae ex corde obedierunt: quandoquidem, non dixit, Gratias
Deo, quia praedicata est vobis doctrina ejus; sed, quia obedistis.
Non enim omnes obaudiunt Evangelio (Id. X, 16); sed quibus
datum est, ut obaudiant: sicut, Nosse mysterium regni coelorum vobis
datum est, ait Dominus; illis autem non est datum (Matth.
XIII, 11). Non ergo ex corde, hoc est ex voluntate,
obedissent, si non praepararetur voluntas a Domino: alioquin
mendaciter ei de hac re Apostolus gratias agit, si hoc ipse non
fecit.
|
|