CAPUT CCXXXII

JUL. Humanum est quod dico propter infirmitatem carnis vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem (Rom. VI, 19). O praeceptorem Spiritu Dei plenum! vere vas aureum, et tubam non concisis stridoribus, sed absolutis vocibus increpantem! Auctoritatem sermoni suo de exhortationis humanitate conciliat.

AUG. O te deceptorem spiritu haeretico plenum, totum dantem hominis voluntati, contra eum qui dicit, Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Homo Pelagiane, plantando et rigando ista dicebat Apostolus: sciens autem quod neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (Id. III, 7), non praecipiebat tantum, sed etiam orabat ad Deum, ut malum non facerent, quibus ejus eloquia praedicabat: aperte enim alibi dicit, Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7).