|
JUL. Ne quid enim arduum et inaccessum homini
praecipere videretur, verbum de consuetudine usurpavit, ut humanum
diceret, id est, facile, tractabile, et quod causarum comparatione
mitescat. Non a vobis, inquit, reposco parem augustis rebus
intentionem, nec quam magnae sunt virtutum opes, tam nova vobis,
quibus eas capessatis, praecepta constituo: nihil ferum ingero, nihil
quod vix portari possit indico; ne si pro splendore justitiae tale
aliquid imperarem, de carnis infirmitate conquesti allegaretis jugem
vos laborem ferre non posse. Nunc itaque hac moderatione convenio, ut
tale studium virtutibus adhibeatis, quale adhibuistis ante criminibus:
cumque injuria sit honestarum rerum, si tali appetantur proposito,
quale est deformibus impensum rebus; tamen disciplinae huic, in qua
estis, sufficit, si vel tali intentione justitiam sectemini, quali
iniquitatem estis immunditiamque sectati.
AUG. Hoc tamen non facient, nisi illi formosae susceptae tuae,
concupiscentiae carnis repugnent robore charitatis: cum qua lege
membrorum, repugnatura legi mentis, omnis homo nascitur; et cujus
obligatione reus est, si non renascatur; quam mortales non vincunt
suo spiritu, si non aguntur Dei Spiritu: Quotquot enim Spiritu
Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII, 14). Ite
nunc, et contra istam christianam atque apostolicam veritatem
extollendo praecipitate liberum arbitrium, et in vestra virtute, non
assurgendo, sed cadendo, confidite.
|
|