CAPUT CCXXXIV

JUL. Credamus itaque Magistro Gentium, et reddamus ei testimonium veritatis suae. Vere enim, sicut dixit, humanum est quod praecepit, ut voluntatis correctio emendaret vitia voluntatis.

AUG. Sed correctio haec humana non fit nisi opitulatione divina. Quis enim hominis corrigit voluntatem, nisi ille cui dicitur, Deus virtutum, converte nos (Psal. LXXIX, 8); et, Deus, tu convertens vivificabis nos (Psal. LXXXIV, 7)? A Domino enim gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI, 23). Si autem non ab illo dirigantur, homo viam Dei non volet, etsi jubeat lex ut velit.