|
JUL. Sed ut hoc humanum, sic illud aliud si
putasset, non solum inhumanum, non solum ferum, verum etiam
injustum; non solum injustum, verum etiam insanum; ut peccatum si
nosset innasci, exprobraret suae aetatis hominibus vitia partus antiqui
; et ab his praeciperet abstinendum, quae innata credebat; atque cum
interminatione praescriberet, debere me ea deponere, quae ante habere
coeperam, quam anima in corpus meum, in hunc vero mundum corpus
intraret.
AUG. Ergo carnis concupiscentia non est innata; aut non ab ea
praecipit abstinendum, qui dicit, Contine te ipsum (Eccli.
XXX, 24); et, Desideria juvenilia fuge (II Tim. II,
22). Cur non dixit, Voluntaria desideria fuge? Juventus utique
nomen aetatis est: aetates autem natura, non voluntas habet, et ea
concupiscentia de juvenili aetate maxime accenditur; cujus utique vis
in infante sopita est, sicut rationis, sicut ipsius voluntatis. Sed
discernit oculus christianus, non Pelagianus, quid de Creatoris
institutione, quid de vitii contaminatione vel sumat natura, vel
contrahat, Conditorem suo bono praedicans, eodemque propter malum,
quo vitiata est, indigens Salvatore: de reatu enim, cum quo homo
nascitur, non est quod ei praecipiatur, nisi ut renascatur.
|
|