CAPUT CCXXXVI

JUL. Justius admoneretur ab his, quos emendare studebat, ut quantum imperaret, expenderet; et sciret primum esse consilii constantis gradum, imperii modum tenere. Exauctorata quippe doctrina est, quam non tuetur aequitas; et plena auctoritatis, quam justitiae libra commendat. Ac per hoc, constat Apostolum, reverendum Ecclesiarum informatorem, rationem magisterii sui, consilio, aequitate, humanitate reddentem, nihil de naturali sensisse peccato; sed inculcasse, ut res erat, et vitiorum nos servos nonnisi per voluntatem fuisse, et justitiae nos eadem posse, si corrigatur, voluntate servire. Verum quoniam in expositione loci hujus fui hactenus occupatus, ut ostenderem per apostoli Pauli verba Manichaeos nihil posse defendi; patuitque contextu orationis ejus veritas, quam per omne dictorum suorum corpus exsequitur: hic sit secundi finis libelli; quo tamen necessario commonemus, nihil Traducianis praeter impudentiam remansisse, quia cum se confiterentur nullum in ratione habere praesidium, de Apostoli dictis, quae exposita sunt, totum sibi solatium vindicabant: et quoniam claruit, nihil in his deforme, nihil non sanctitati et rationi consentiens fuisse praescriptum; apparet cecidisse sententiam, quam et ratio cum multis auctoritatibus Scripturarum, et quae in Deo est, religio Catholicorum proruit, et jam loci istius opinio non tuetur.

AUG. Apparet omnibus qui sano capite atque intelligenter haec legunt, cum contra verba, non magis mea, quam beati Apostoli, multa tua diceres, nihil te invenisse quod diceres; et tortuoso strepitu loquacitatis egisse, ut eis qui non intelligunt, dixisse aliquid videreris. Velitis nolitis, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit (Rom. V, 12). Quid est ita, nisi per peccatum, non sine peccato? Neque enim pertransiret mors, nisi ducente peccato: mors enim peccatum sequitur, non praecedit. Hinc sunt omnes miseriae mortalium a die exitus de ventre matris eorum, sicut scriptum est (Eccli. XL, 1). Quas miserias vos cum sine ullo peccato accidere dicitis parvulis, injustum Deum vere vos facitis; Manichaeos autem horribiliter adjuvatis. Illi enim, ne faciant injustum Deum, istas miserias a nativitate mortalium immutabili naturae mali et ab alio principio venienti substantiae tribuunt tenebrarum: quos impios simul et vos ipsos vincit catholica fides, quae ista omnia peccato illi tribuit, quod ex primi hominis voluntate intravit in mundum: quod secuta est mors etiam ista, quae fugans animam, corpus interimit; quam vos homini, etiamsi non peccasset, dicitis naturaliter fuisse venturam. Unde sequitur, ut non solum illam imperiosam libidinem, qua nimium delectamini; verum etiam molestissimam febrem, caeterosque innumerabiles morbos, quibus videmus afflictos parvulos emori, in paradiso futuros fuisse dicatis, etiamsi nemo peccasset; quia sine ullius peccati merito haec perpeti parvulos dicitis. Cohibete vos, quaeso, cum falsis et noxiis laudibus vestris; cohibete vos ab infantibus et lactentibus, quos tanquam nihil mali habentes, crudeli errore laudatis: ad Christum liberatorem venire liberandos parvulos sinite; miseram naturam, quam vitiavit homo primus, ut sanet homo secundus, victi correctique permittite.