|
JUL. Retractans igitur in primo opere meo sententiam
ejus, qua dixerat:
|
“Nam sicut peccatum, sive hinc, sive inde
trahatur a parvulis, opus est diaboli; sic homo, sive hinc, sive
inde nascatur, opus est Dei”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia,
lib. 1, n. 1): ita autem a me nunc hic refertur, sicut in meo
opere continetur, unde maximam partem fuerat iste furatus.
AUG. Sic vera disputas, quomodo verum est quod ego illa furatus
sum: cum potius ille cujus chartula mihi missa est, quod voluit atque
ut voluit, ex opere tuo, arbitrio suo judicioque transtulerit.
|
|