|
JUL. Respondi ergo ibi:
|
“Tu quidem (pace magisterii
tui dixerim ) tergiversaris: sed intellige quod ademerit tibi veritas
licentiam pervagandi. Ecce enim et nos acquiescimus quia peccatum opus
est malae voluntatis, vel opus est diaboli: sed per quid hoc peccatum
invenitur in parvulo? Per voluntatem? At nulla in eo fuit. Per
formam corporis? Sed hanc Deus tribuit. Per ingressum animae? Sed
nihil debet semini corporali, quae nova a Deo conditur. Per
nuptias? Sed hae pertinent ad opus parentum, quos in hoc actu non
peccasse praemiseras: quod si non vere id concesseras, sicut processus
tui sermonis indicat, ipsae sunt exsecrandae, quae causam fecerunt
mali. Verum illae substantiam propriam non habent; sed nomine suo
personarum opus indicant: parentes igitur, qui conventu suo causam
fecere peccato, jure damnabiles. Ambigi ergo jam non potest,
conjuges aeterno supplicio mancipari, quorum labore actum est ut ad
dominatum exercendum in homines diabolus perveniret. Quod si
concesseris; illud totum quod antea tenuisse videbaris amittes, id
est, quod hominem Dei opus dixeras. Necessario quippe sequitur,
quia per commixtionem corporum origo progenitis est, si per originem
malum in hominibus, per malum jus diaboli in homines, diabolum esse
auctorem hominum, a quo est origo nascentium.”
|
|
Post quae ipsius
denuo verba repetivi:
|
“Nam sicut peccatum, sive hinc, sive inde
trahatur, opus est diaboli; sic homo, sive hinc, sive inde
nascatur, opus est Dei.”
|
|
Ac protinus insurrexi hoc modo:
|
“Cum
illam vocem timoris tui cogito, qua dicis nuptias malum non esse,
istos alios sermones tuos sine risu considerare non possum. Si enim
credis a Deo homines fieri, et esse conjuges innocentes; vide quam
stare non possit, trahi ex his originale peccatum. Certe non peccat
iste qui nascitur, non peccat ille qui genuit, non peccat ille qui
condidit: per quas rimas inter tot praesidia innocentiae, peccatum
fingis ingressum?”
|
|
AUG. Jam his verbis tuis, etiam cum ipsos libros tuos legissem,
respondisse me sufficit (Supra, contra Julianum, lib. 3, n.
54-57). Verum et hic admoneo, Apostolum potius audiendum
esse, quam te, qui non occultam rimam, sed apertissimam januam
demonstravit, qua peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors;
et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom.
V, 12): quae verba ejus, cum secundum vos, non secundum ipsum,
exponere coeperis, tunc apparebit cui rectitudini veritatis loquacitate
tortuosissima relucteris.
|
|