|
JUL. Hunc ergo de opere meo priore contextum, in hoc
secundo libro suo sibi, licet cum interpolatione, proposuit (De
Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 44-49). Nam et
commemoratam a me formationem corporis, et ingressum animae, quam
novam in unoquoque a Deo conditam, tam ratio, quam legis sacrae
Ecclesiaeque catholicae confirmat auctoritas, ut spero, arte
praeteriit.
AUG. Qui legit sex libros meos, quibus refutavi quatuor tuos, de
quorum primo quae voluit, et sicut voluit, ille decerpsit, cui
respondi in libro isto quem nunc frustra redarguere loquacissima
vanitate conaris; sic me tibi in tertio meo respondisse reperiet, ut
videat, non me arte praeteriisse quod dicis; sed illum potius, cujus
chartulae respondebam, hoc de opere tuo noluisse transferre, sive
studio brevitatis, sive quia pertinere non putavit ad causam.
|
|