|
JUL. Jam reliqua, licet aliquibus sermonibus variata,
contexuit. Contra has ergo objectiones meas nihil quo repercuterer
excogitavit: sed verum me collegisse, argumentandi inopia confessus,
dicit mihi ad haec omnia Apostolum respondere, qui pronuntiet, per
unum hominem peccatum intrasse in hunc mundum. In quo loco, quis eum
eruditus sanum habuisse caput aestimet, qui non intellexerit aut
praetereunda sibi esse contra quae nihil poterat invenire, aut
quaecumque excogitanda quae referret objectis, ad quorum confirmationem
Apostoli verba conjungeret.
AUG. Sed melius verbis apostolicis refelleris quam meis: nec tamen
et apostolicis cedis: sed mavis etiam ipsa pervertere, quam te
corrigere.
|
|