|
JUL. Quaesivi ergo consequentissime, ut omnis mecum
eruditio recognoscat, peccatum quod opus est malae voluntatis, et
opus diaboli dicitur, per quid inveniretur in parvulo: si per
voluntatem; at nullam in eo fuisse, etiam hic, cum quo agimus,
confitetur: si per nuptias; sed has pertinere ad opus parentum, nemo
qui dubitet, quos in hac commixtione non peccasse praemiserat: aut si
concessionis hujus poeniteret disputatorem, sicut processus operis
indicabat; profiteretur esse reos parentes, quorum conventu regnum in
imaginem Dei diabolo pararetur: et addidi, necessariis disputationum
gradibus, per originale peccatum auctorem corporum diabolum definiri:
quia si per originem malum in hominibus, per malum jus diaboli in
homines; diabolus est auctor hominum, a quo est origo nascentium.
Quae quoniam in antro Manichaeorum Traducianos esse clusura
deprehenderat : verti clavem, ut praeberem captis effugium;
admonuique; ut si vere a Deo crederet homines fieri, pureque
confiteretur esse conjuges innocentes, intelligeret trahi non posse ex
his originale peccatum.
inquam,
|
“iste qui
nascitur, non peccat ille qui genuit, non peccat iste qui condidit:
per quas rimas, inter tot praesidia innocentiae, peccatum fingis
ingressum?”
|
|
Quid potuit, rogo, sanctius, quid verius, quid
lucidius, quid brevius, firmiusque componi, quam post tria sumpta
quae inimico concedente susceperam, inferrem quartum, in quo erat
summa conclusio? Nam cum uno nonnunquam, aut duobus sumptis, tertium
necessario colligatur, qua lege mihi post tria concessa, quartum quod
his adhaeret, non liceret inferre? Et hoc quidem in secunda
disputatione: caeterum in priore, quinque mihi aut amplius
conceduntur, post quae fit legitima invictaque conclusio.
AUG. Vide quam per multa vageris, timens ne Apostoli verba sine
tuis praejudiciis audita te damnent, sicut jam Ecclesia catholica
judicante damnarunt. Sed excurre quo volueris, remorare quantum
volueris, multiplica gyros tuos quaquaversum volueris: quandocumque ad
eadem verba veritatis navis fallaciarum tuarum pervenerit, sine dubio
naufragabis.
|
|