|
JUL. Jam igitur ad eum convertamur. Dederas mihi,
peccatum opus esse voluntatis: potui statim dicere consequenter,
Voluntas autem quae peccet, in parvulis nulla est; peccatum igitur in
parvulis non est. Verum ut pluribus premereris testibus, interrogavi
sensim, per quid hoc peccatum inveniretur in parvulo; ne forte per
voluntatem ? Post quod, te connivente, suscepi nullam in eo fuisse
concientiam voluntatis: adjunxi, ne per primam culpam membrorum
lineamenta traxisset. Sed haec a Deo informari, et per hoc bona esse
concesseras. Petivi tertium, utrum per ingressum animae, reatum
advectum putares. Sed hanc esse novam, ne quidquam seminibus debere
constabat. Intuli deinceps, ne (quia nihil tibi de his remanserat
arguendum) nuptias, id est commixtionem corporum, diaboli opus
vocares? Sed has pertinere ad parentum operam, te quoque annuente,
monstravi. Illis igitur omnibus quae supra diximus absolutis,
conjuges qui fuerant causa peccati, tradux tua diabolo mancipabat.
Post quae omnia, quod tibi propinquabat impegi, ut dicerem credere
te diabolum auctorem corporum, cui commixtionis operam, sine qua origo
corporum esse non poterat, deputasses. Et haec quidem disputatio,
quo morbo oppressus esses, ostendit: illa autem secunda, et te
miserabilem cum ejusmodi sensibus, et Catholicos etiam timoris tui
suffragio invictos probavit. Te enim dante, a Deo fieri homines, et
esse conjuges innocentes, ac parvulos per se nihil operari: his tribus
sumptis, irrefutabiliter illatum est, cum non peccat ille qui
nascitur, non peccat ille qui genuit, non peccat iste qui condidit,
nullam remansisse rimam, per quam peccatum doceatur ingressum. Tibi
ergo si displicet quod collectum est; abnue quod dedisti, et dic aut
illum peccasse qui genuit, aut illum qui condidit, aut istum qui natus
est: ex quibus unum insanum est, aliud Manichaeum, tertium supra
Manichaeos: insanum, si dixeris delinquere parvulos; Manichaeum,
si accusaveris conjuges, supra Manichaeos, si peccati Deum
aestimaris auctorem. Quod si haec omnia tam aliena sunt a vero, ut
adhuc ea metuas libere confiteri; qua impudentia, homo omnium
amentissime, hoc quod a nobis illatum est, persistis negare?
AUG. Cum ad verba Apostoli veneris, ibi non rimam invenies, sed
apertissimam januam, qua peccatum intravit in mundum: quam conaberis
quidem claudere; sed ex ore infantium atque lactentium, salvatorem
potius Christum, quam te laudatorem quaerentium, et non aufractuosis
disputationibus, sed mutis fletibus miseriam suam multo certius
contestantium (quam profecto, si primi hominis rectitudo et beatitudo
mansisset, nullo modo in paradiso habere potuissent), cum tua tota
loquacitate vinceris.
|
|