|
JUL. Et quia obtollendi in Ecclesiarum salutem tropaei
damna perpetimur, quod bonae causae prudentia cognitorum miris erat
delatura suffragiis; vel nihil aliud ad contumelias nostras vulgi
valeret assensio. De his ergo, quas dixi, hominum partibus una nobis
prodesset, altera nihil noceret, si aut illa potestatem obtineret,
aut ista verecundiam. Verum quia rerum est magna confusio, et
stolidorum maxima multitudo; eripiuntur Ecclesiae gubernacula
rationis, ut erecto cornu velificet dogma populare.
AUG. Si hoc quod asserimus, dogma populare est; non est ergo
dogma Manichaeorum hoc, quod in populis christianis mente perdita
oppugnas. Manichaeorum quippe dementiam in paucis merito contemnis:
sed habes et tuam, qua nomine Manichaeorum, eos populos quos judices
refugis, reddere nobis conaris infestos; quasi possint populi tua
loquacitate decepti Manichaeum dicere Ambrosium, Manichaeum dicere
Cyprianum, qui propter salutem etiam parvulorum docuerunt esse
originale peccatum. Tales autem populos non fecit, sed invenit
Ambrosius; non fecit, sed invenit etiam ipse Cyprianus: tales
populos in Ecclesia invenit etiam pater tuus, quando baptizatus es,
ut dicitur, parvulus; tales postremo populos catholicos invenistis et
vos. Compescite vos; fatemur dogma nostrum esse populare: quia
populus ejus sumus, qui propterea est appellatus Jesus, quia salvum
facit populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21): a quo
populo cum separare parvulos vultis, vos ipsos potius separatis.
|
|