|
JUL. Quatuor hic personarum causa vertitur; Dei
opificis, duorum parentum de quibus materia praestatur operanti, et
parvuli qui nascitur. Dicis tu in hoc choro habitare peccatum:
interrogo ego, a quo fiat, utrum a Deo; negas: a patre; totidem
negas: a matre; idem negas: a parvulo; negas: et adhuc non putas
fuisse conclusum, quia non possit esse inter hos quatuor, quod ab his
quatuor nullus admittit.
AUG. Quidquid vis dicas: ad verba Apostoli aliquando venturus
es; et quisquis ea per istarum argumentationum tuarum loca singula
recordatur, quae nos assidue propter lectoris fastidium repetere
nolumus, ipsa sua tibi recordatione respondet.
|
|