CAPUT XXX

JUL. Ad quid ergo persuadendum aut Scripturas releges, aut conscios nominabis, qui adhuc quod sentis non potes definire? Quid te juvat, ut Adam doceas deliquisse, quod ego penitus non refello? Quaerimus, Adam ante tot saecula mortuo, peccatum, quo in diaboli jus Dei imago transcribitur, per quid inveniatur in parvulo.

AUG. Cur nec tu admittis in regnum Dei, nullum habentem secundum te meritum peccati, imaginem Dei? Cur ministratur sanguis, qui de similitudine carnis peccati in remissionem fusus est peccatorum, quem bibat parvulus, ut habere possit vitam, si de nullius peccati origine venit in mortem? Si hoc tibi displicet, aperte nega parvulum Christum, aperte nega pro parvulis mortuum, qui unus pro omnibus mortuus est: unde colligitur quod dicit Apostolus, Ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 14, 15). Dic aperte, Mortui parvuli non sunt, qui peccatum nullum habent; morte pro se Christi, in qua baptizentur, non opus habent. Jam dic evidenter, quod latenter sentis, quoniam satis prodis tua disputatione quod sentis: dic, inquam, parvulos frustra fieri christianos: sed vide, utrum te ipsum debeas dicere christianum.