CAPUT XXXI

JUL. Si per commixtionem parentum: damna nuptias professione, quas argumentatione condemnas; et deme nobis laborem, quo te convicimus esse Manichaeum. Sin autem tu non id audes dicere, ac ratione contumax concumbentibus inclinaris, ut per argumentorum hactenus inaudita portenta, dicas libidinem diabolicam esse, eamque in sensu coeuntium positam, ad voluptatem parentum, ad reatum pertinere nascentium; tuam quidem amentiam et turpitudinem prodis: sed precor ne tibi tantum arroges, ut putes nobis liberum non esse cum honore Dei nascentium innocentiam contueri; cum tibi liceat et libeat, cum accusatione Dei, a reatu quem dicis libidinis, libidinantium membra purgare.

AUG. Quolibet pruritu libidinem, id est, concupiscentiam carnis laudes, dicit eam Joannes apostolus a Patre non esse, sed ex mundo esse (I Joan. II, 10): propter quam recte dicitur diabolus princeps mundi esse (Joan. XII, 31). Nam scimus quod mundum Deus fecerit. Hoc ergo malo concupiscentiae carnis bene utitur pudicitia conjugalis; ejusque mali reatum a nascentibus tractum solvit regeneratio spiritualis. Hoc quamdiu non sapis, non catholicus, sed Pelagianus futurus es; et Scripturis sanctis, quantumlibet eas defendere tibi videaris, contradicturus es. Me autem quoties propter hoc cui contradicis, Manichaeum dicis; profecto et illum dicis, qui hominem membris genitalibus infusum, et concupiscentiae voluptate concretum, ante dicit excipere delictorum contagium, quam vitalis spiritus munus haurire. Ambrosius est iste (Libro de Sacramento regenerationis, seu de Philosophia), Juliane: Ambrosium Manichaeum dicis, insane.