|
JUL. Nam cum pronuntias, concupiscentiam carnis a
principe tenebrarum in homine fuisse plantatam, eamque esse diaboli
fruticem, ex se humanum genus quasi poma propria proferentem; absolute
quidem proderis, quod non Deum, sed diabolum dicas hominum
conditorem: quod dogmate impiissimo, et conjugiorum negotium, id
est, genitalium admixtio, et caro cuncta damnatur.
AUG. Non damnatur: sed non a te quasi sana laudetur, ut etiam te
confitente, a suo Conditore ac Salvatore sanetur. Nam hoc in quibus
non fit, sine ulla dubitatione damnabitur.
|
|