CAPUT XXXIII

JUL. Cum vero post hoc sacrilegium adjungis, et dicis, profiteri te diabolicam quidem esse gignentium conjugum voluptatem, diabolicam genitalium commotionem; sed tamen et ipsa membra quae moventur, et conjuges qui voluptate afficiuntur, reos non esse; verum pro his omnibus novos homines, id est, rude opus in nascentibus deitatis accusas: nihil quidem de Manichaeorum impietate deponis; sed tam immanem moti capitis ostendis furorem, ut consequentius fovendum, quam amputandum judicaretur, nisi voluntatem ac studium in hac re tuum, et multorum eversio, et tua obstinatio, et Scripturarum multiplicatio loqueretur.

AUG. Has contumelias non indignanter audire debeo, cum his Ecclesiae doctoribus, qui per unum hominem in mundum introisse peccatum, sic intelligunt, ut rectus Apostolus loquitur, non ut Julianus perversissimus opinatur. In his sunt, ut alios taceam, Afer Cyprianus, Gallus Hilarius, Italus Ambrosius, Graecus Gregorius: a quibus eruditissimis prudentissimisque judicibus, quales te non invenire vana praesumptione conquereris, haeresis vestra prius est damnata quam nata.