|
JUL. Verum jam Apostoli verba videamus, quem mihi ad
omnia, quem supra posui, respondere dixisti: Ad omnia ista huic
respondit Apostolus, qui neque voluntatem arguit parvuli, quae
propria in illo nondum est ad peccandum; neque nuptias, in quantum
nuptiae sunt, quae habent a Deo non solum institutionem, verum etiam
benedictionem; neque parentes, in quantum parentes sunt, invicem
licite atque legitime ad procreandos filios conjugati: sed,
inquit,
|
“hominem peccatum intravit in mundum, et per
peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes
peccaverunt (Rom. V, 12).”
|
|
Quod isti si catholicis auribus
mentibusque perciperent, adversum fidem gratiamque Christi rebelles
animos non haberent, neque conarentur inaniter, ad suum proprium et
haereticum sensum haec apostolica verba tam dilucida et tam manifesta
convertere, asserentes hoc ideo dictum esse, quod Adam peccaverit
primum, in quo de caetero, quisquis peccare voluit, peccandi invenit
exemplum; ut peccatum scilicet non generatione ab illo uno in omnes sed
illius unius imitatione transiret. Cum profecto, si Apostolus hic
imitationem intelligi voluisset, non per unum hominem, sed per
diabolum potius, in hunc mundum peccatum intrasse, et per omnes
homines pertransisse dixisset. De diabolo quippe scriptum est,
|
“Imitantur eum, qui sunt ex parte ipsius”
|
|
(Sap. II, 25).
Sed ideo,
dixit, a quo generatio utique hominum
coepit, ut per generationem doceret iisse per omnes originale peccatum
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 45).
AUG. Dixisti verba libri mei, dic jam quemadmodum accipienda sint
quae ibi posui verba Apostoli: ut magis magisque manifesteris
haereticus, laudatorem te supponendo, ut auferas parvulis
Salvatorem.
|
|