CAPUT XXXVI

JUL. Abuti te imperitia faventium tibi, et delitescere sub ambiguitate verborum, quicumque ille fuerit operum nostrorum eruditus lector, intelligit. Reliquum vero vulgus, de quo propheta loquitur ad Deum, Aestimasti homines sicut pisces maris (Habacuc I, 14); mutua praegressione decipitur, ac salutiferae discretionis ignarum, totum putat conjungi posse rebus, quod viderit vocibus esse sociatum. Quid vero sit consequens, quid repugnans, quibusque concessis quid lex inexpugnabilis et veneranda orationis cogat inferri, nisi doctissimus attentissimusque non judicat.

AUG. Adhuc circuis quaerendo dialecticos, et vitando ecclesiasticos judices. Dic jam quomodo accipiendum sit, Per unum hominem peccatum intravit in mundum: melius videlicet hoc intelligens, quam ille qui dixit, Omnes in Adam moriuntur, quia

“per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt.”

Illius igitur culpa mors omnium est (Ambrosius, lib. 4 in Luc. IV, 38). Et idem ipse alibi: Fuit Adam, et in illo fuimus omnes; periit Adam, et in illo omnes perierunt (Lib. 7 in Luc. XV, 24). Ambrosius est ille, non quicumque de vulgo, cujus imperitam multitudinem non valentem de tuis disputationibus judicare, nimis alta cervice et proterva fronte contemnis: Ambrosius est, inquam, cui nulla ex parte in ipsis litteris saecularibus, de quibus multum inflaris, aequaris; in ecclesiasticis vero quis ille sit, audi vel lege Pelagium doctorem tuum, et noli amare sensum a sensu tanti hujus doctoris alienum.