|
JUL. Et hoc est propter quod maxime, miserantes
Ecclesiarum ruinas, ad virorum prudentia illustrium provocamus
examen, ut non quid dicatur, sed quid consequenter dicatur appareat.
Si enim sub tali concilio disceptaretur; tibi utique non liceret, aut
quod negaveras inferre, aut quod affirmaveras denegare: in libro vero
tuo, quem nulla pudoris censura castigat, et quod Catholici dicunt,
et quod Manichaei, confidenter agglomeras, hac sola opinione
contentus, si respondisse dicaris; quid autem habeat ponderis oratio
tua, quid constantiae, cogitare etiam ineptum putas.
AUG. Rogo, dic jam quomodo intelligendum sit, Per unum hominem
peccatum intravit in mundum: quid adhuc calumniaris, conviciaris,
tergiversaris? Si in concilio, cujus videris desiderare judicium,
sederent Cyprianus, Hilarius, Ambrosius, Gregorius, Basilius,
Joannes Constantinopolitanus, ut alios taceam; numquid doctiores,
prudentiores, veraciores judices quaerere auderes? Ipsi contra
dogmata vestra clamant, ipsi scriptis suis vestra scripta condemnant:
quid quaeris amplius? Hoc jam in primo et secundo librorum meorum
satis docui, quos contra tuos quatuor ego sex edidi: sed ecce adhuc te
audire paratus sum; dic jam quomodo sit accipiendum, quod per unum
hominem peccatum intravit in mundum.
|
|