|
JUL. Denique sine cunctatione tribuens quae
poposci, quidque ex his confectum esset aspiciens, profiteris te ad
hoc quod exstruximus, imbecillum esse; apostolum Paulum illis omnibus
quae diximus, obviare; quem tamen inducis eadem quae tu dederas,
concedentem. Ais enim,
|
“Apostolus neque voluntatem arguit parvuli,
quae propria in illo nondum est ad peccandum”
|
|
(De Nuptiis et
Concupiscentia, lib. 2, n. 45): quo dato jam convictum est,
nec posse in illo quodpiam esse peccatum, cujus nulla alia conditio
est, secundum definitionem quoque tuam, quam voluntas admittendi quod
justitia vetat, et unde liberum est abstinere.
AUG. Haec definitio peccati est ejus, quod non est etiam poena
peccati. Nam ubi malae consuetudinis voces esse contenditis, atque
ita voces vestri dogmatis suffocatis, dic, si audes, quomodo
voluntati hominis liberum sit abstinere a malo, ubi audis, Non quod
volo, ago: aut nega esse malum, ubi audis, Non quod volo, facio
bonum; sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. VII, 15, 19).
Sed utique agnoscimus, hoc peccatum poenam esse peccati; et ideo
discernendum ab illa definitione peccati, ubi voluntas hoc committit,
unde liberum est abstinere. Intellige quod dico; et dic jam quaeso,
quomodo sit accipiendum, Per unum hominem peccatum intravit in
mundum.
|
|