|
JUL. Ita cum prudentibus parum licet, vilibus autem
quodlibet etiam licet ; seditionum decreto exclusa est de Ecclesiis
censura virtutum: nobisque hoc apud homines vulgi officit, quod
accessio erroris esse renuimus; vulgi, inquam, qui sententiae meritum
de prosperitatibus ponderans, eam veriorem aestimat, quam pluribus
placere conspexerit.
AUG. Numquid Manichaeus pluribus placet? nonne sicut parricidae,
et pauci, et pessimi sunt? Nolite ergo de paucitate gloriari; et,
quod est vanius, dicere quod pluribus placeat dogma nostrum, et
objicere nobis detestabilium dogma paucorum.
|
|