|
JUL. Ergo si Apostolus non arguit in illo propriam
voluntatem, quam intelligit nec esse potuisse; pronuntiat utique, nec
signum in eo criminis apparere, ea maxime judicante justitia, quae non
imputat peccatum, nisi a quo liberum est abstinere. Verum non hoc
solum tribuisse contentus, addis,
|
“Neque nuptias arguit Apostolus,
in quantum nuptiae sunt, quae habent a Deo non solum institutionem,
verum etiam benedictionem”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib.
2, n. 45). Quod per se solum aeque posset ad expugnandum
peccatum naturale sufficere: quia si scit Apostolus, ut scit, non
esse nuptias arguendas, ad quarum conciliationem et ministerium et
instrumentum pertinet a Deo instituta et benedicta sexuum cum voluptate
commixtio; non potest de his diabolica germinare possessio, nec
fructus earum reus est, apud eam maxime justitiam, quae peccatum non
imputat, nisi unde liberum est abstinere.
AUG. Noli, obsecro, cum tali voluptate commixtionem conjugum in
paradiso suspicari, qualem nunc facit libido, quae non ad nutum
voluntatis exsurgit, quae mentes etiam sanctorum, cohibenda quidem,
sed tamen importuna sollicitat. Absit ut a fidelibus et prudentibus
talis voluptas paradisi, talis illa pax et felicitas cogitetur.
|
|