|
JUL. Consideremus et tertium, quo benignitas tua in
acquiescendi facilitate cernatur.
|
“Neque parentes, in quantum
parentes sunt invicem licite atque legitime ad procreandos filios
conjugati, Apostolus arguit”
|
|
(Ibid.). Expende quid dixeris,
non argui ab Apostolo parentes, in quantum parentes sunt. Ideo ergo
eos, in quantum parentes sunt, non posse diabolo fructificare, nec de
his aliquid, in quantum parentes sunt, ad diabolum pertinere
pronuntiat: filii autem in tantum pertinent ad parentes, in quantum
parentes sunt; igitur nec rei, nec sub regno diaboli, nec arguendi a
diabolo comprobantur. Ut enim hoc quod diximus, repetitione
clarescat: In tantum sexuum conjunctio soboli participat, in quantum
qui conjuges sunt, fiunt parentes; si autem aliquid inter se voluerint
agere petulantius, vel per illicitos adulteriorum oberrare concubitus,
hoc ad filios non potest attinere, qui de vi seminum, non de vitiorum
obscenitate nascuntur.
AUG. Jamne confiteris etiam inter conjuges esse posse petulantiam
commixtionis? Ecce quod facit tua illa pulchra suscepta : hoc enim
nisi cum ei ceditur non fit, quando ad petulantiam, quam tu quoque
reprehendis, etiam conjuges liberorum procreandorum causa copulatos,
nulla necessitate serendae prolis impellit: cujus tantus laudator esse
voluisti, ut nemo credat quod etiam oppugnator esse audeas; quippe
quam sic laudare non erubuisti, ut eam te liberet, nec puderet, etiam
in paradisi beatitudine collocare.
|
|