|
JUL. Igitur ad nascentes generantium, non flagitia, sed
semina pervehuntur: vim autem seminum Deus instituit, et sicut
confiteri cogeris, benedixit.
AUG. Semina Deus instituit: sed qui possunt in natura vitiata
bonum ejus a malo ejus ita discernere, ut neque putent naturam malum
esse, neque vitium naturam esse, ipsi possunt discernere quid horum
duorum ad Deum creare pertineat, quid sanare. Sed hoc vos non
potestis, quamdiu Pelagiani, non Catholici estis. Dic jam, rogo,
dic jam, quomodo sit accipiendum, quod per unum hominem peccatum
intravit in mundum.
|
|