|
JUL. Filii igitur nec tunc rei sunt, quando in eorum
generatione peccant parentes: quia in tantum ad liberos suos
pertinent, in quantum parentes sunt: igitur et tantum filii ad
parentes pertinent, in quantum filii sunt. Naturae quippe generantium
constat germina communicare, non culpae. Quod si, ut ratio
demonstrat, ita etiam Apostolum confirmare pronuntias; merito nos,
eo docente, defendimus peccata parentum ad filios pertinere non posse:
quandoquidem et Apostolus Spiritu sancto clarus, et nos instructi
luce rationis, et tu pondere impugnatae a te veritatis oppressus,
communiter vereque fateamur, parentes in quantum parentes sunt, reos
non esse; in tantum autem ad filios pertinere, in quantum parentes
sunt; igitur filios in quantum filii sunt, id est, antequam aliquid
per voluntatem propriam operentur, reos esse non posse.
AUG. Parentes quidem gignendo parentes sunt, et filii nascendo
filii sunt: nec gignere autem, nec nasci malum est, quod pertinet ad
institutionem Dei, et utrumque sine pudenda libidine posset in
paradiso fieri, si nemo peccasset. Pudenda enim libido nisi aut
peccato exorta, aut peccato vitiata esset, pudenda non esset; et aut
nulla esset omnino, et sine illa ita servirent genitalia membra
gignentibus, ut manus serviunt operantibus; aut ita esset subsequens
voluntatem, ut nunquam posset sollicitare nolentem; qualem nunc eam
non esse, castitas docet, quae tales motus ejus expugnat, et in
conjugatis, ne vel inter se indecenter lasciviant, vel in adulteria
prolabantur, et in quibusque continentibus, ne huic consentiendo,
dejiciantur. Ecce de qua trahitur originale peccatum: ecce per quam
nasci noluit, qui venit, non suum ferre, sed nostrum auferre
peccatum.
|
|