CAPUT XLIII

JUL. Eant nunc, et omnia quidquid possunt Manichaeae rationis moliantur ingenia, quam volunt longas patiantur cogitationum aerumnas: non arroganter, sed religiose polliceor, nunquam hanc instructuram posse quassari.

AUG. Quam instructuram vocas, tibi ruina est, quae te ita pressit, ut laudare cogeret quod expugnas: si tamen est in te qualiscumque castitas, quae te faciat expugnare quod laudas.