|
JUL. Qua igitur fronte subjungis:
|
“Sed, Per unum
hominem peccatum in mundum intravit, et per peccatum mors; et ita in
omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt”
|
|
(De Nuptiis et
Concupiscentia, lib. 1, n. 45)? quod interpretaris hoc modo,
ut peccatum ab illo dicat Apostolus generatione in posteros fuisse
transmissum. Supra concesseras Magistrum Gentium nuptias, quibus
Deus benedixerat, nihil accusare; voluntatem ad peccandum in nascente
non esse; parentes autem, in quantum parentes sunt, licite sibi
legitimeque ad procreandos filios conjugari: et addis illico, quasi
dormiens priora dixisses, crimen ad posteros generatione transmitti.
Si enim in tantum generant, in quantum parentes sunt; in quantum
autem parentes sunt, licite sibi et legitime junguntur; et haec
conjunctio ab Apostolo non improbatur, quia a Deo non solum
instituta, verum etiam benedicta est; quo ore, qua lege, qua
fronte, hanc generationem reatus causam, radicem criminum, servam
diaboli, esse confirmas?
AUG. Jam nescio quoties haec dicta sunt, eisque responsum est.
Multiloquio tibi excitas caliginem, quae te non permittit malitiam
vitiorum a naturae bonitate discernere: et usque ad odiosum fastidium
eadem per eadem repetens, nondum dicis quomodo sit accipiendum, quod
per unum hominem peccatum intravit in mundum.
|
|