|
JUL. Non ergo argui meretur ab Apostolo, et a diabolo
possidetur; a Deo instituitur, et criminum fons est; a Deo
postremo, ut confiteris, benedicitur, et a te frutex diabolicus
accusatur.
AUG. Nuptias benedixit Deus, non resistentem spiritui
concupiscentiam carnis, quae non fuit ante peccatum: peccatum autem,
sicut nec illam concupiscentiam quae resistit spiritui, non benedixit
Deus. Nuptiae porro, quas benedixit, si peccatum non fuisset
admissum, quo natura vitiata est, aut sic uterentur genitalibus
membris, quemadmodum aliis utimur, sine ulla libidine obedientibus
voluntati; aut pudenda ibi libido non esset, quoniam nunquam
resisteret voluntati, qualis nunc utique non est: quod profecto etiam
tu sentis, quando ab ea sollicitante atque illiciente dissentis.
Nuptiae tamen, etiam nunc laudabiles sunt: quia neque instituunt hoc
malum in hominibus, sed inveniunt; et eo malo bene utuntur intentione
generandi, quamvis trahant inde qui generantur, originale peccatum,
propter quod sunt regenerandi.
|
|