CAPUT XLVI

JUL. Quam mecum nihil egeris, litterarum omnium testatur eruditio: quam vero contra Apostolum nitaris, et contra Deum insanias, sententiarum tuarum pugna demonstrat. Sed ostenso jam, non posse haec conjungi, quae rerum natura dissociat; interrogemus et Apostolum, ne illius putetur inesse sensibus, quae in tuis est sententiis probata barbaries.

AUG. Dic jam nunc saltem, quod tantis anfractibus differebas.