CAPUT XLVII

JUL. Audio itaque Paulum pronuntiantem, quia, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Quod tu, non propter exemplum peccati, sed propter generationem dictum esse confirmas: nosque haereticos vocas, qui id ad exempla referamus; illoque te juvari aestimas argumento:

“Profecto si Apostolus imitationem,”

inquis,

“intelligi voluisset, non per unum hominem, sed per diabolum peccatum intrasse, et per omnes homines pertransisse dixisset. De diabolo quippe scriptum est, Imitantur autem eum, qui sunt ex parte ipsius (Sap. II, 25). Sed ideo per unum hominem dixit, a quo generatio utique hominum coepit, ut per generationem doceret iisse per omnes originale peccatum”

(De Nuptiis et Concup., lib. 2, n. 45). At ego video Apostolum nihil quod ad infamationem generationis spectaret humanae, nihil quod ad condemnationem innocentiae naturalis, nihil quod ad crimen divini operis, protulisse.

AUG. Diu dicis Nihil, et cum hoc verbum repetere destiteris, dicturus es nihil. Quis enim non te rideat persuadere conantem, non pertinere ad generationem quod ait Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum; cum ipse homo non sit genitus ab aliquo, de quo caeteri gignerentur; sed pertinere dicitis ad exemplum, cum exemplum peccati, quod posteriores imitarentur, non intrarit in mundum, nisi per eum qui nullum imitando peccavit? Primus namque peccavit. Hunc autem non Adam, sed diabolum esse, quis christianus ignorat? Quid est ergo quod te libet, nisi et non tacere, et nihil dicere?