|
JUL. Denique id quod ipsa verba non indicaverant,
tu colligere argumentatione conatus, subdis, quia si de imitatione
loqueretur, diabolum commemorare debuerat; sed quia de generatione
voluisset intelligi, hominem dicere maluisse, quam daemonem.
Interrogo ergo, quae fuerit tibi hujus opinionis occasio: quid enim?
negas tu hominum imitatione delinqui? Et licet res absoluta
Scripturarum attestatione non egeat, tamen audi David: Noli
aemulari inter malignantes, neque zelatus fueris facientes
iniquitatem; ne aemulatus fueris eum qui prosperatur in via sua
(Psal. XXXVI, 1, 7). Deinde omnes scripturae Veteris
Testamenti commonent Israelem, ne ritum profanae gentis imitetur.
Quae igitur necessitas id cogebat, ut Apostolus, si imitationem
vellet intelligi, diabolum magis quam hominem nominaret, cum et
hominum et diaboli nosset imitatione delinqui? Aut ergo tu proba, non
posse hominum imitatione peccari, nec hoc in lege uspiam contineri, et
sic assere suspicioni tuae locum paratum; aut certe si manifestum est,
nulla magis re quam imitatione vitiorum invaluisse peccata, grandi
imperitia collegisti Apostolum de diabolo profecto dicturum fuisse, si
imitationem voluisset intelligi.
AUG. Nonne ante dixi nihil te esse dicturum, homo nihil loquendo
loquacissime? Sunt quidem peccata imitationis in mundo, cum homines
peccantum hominum exempla sectantur, non tamen per eos homines, quos
quilibet imitantur, peccatum quod peccantes imitarentur, intravit in
mundum; sed per cum qui primus nullum imitando, peccavit: hic est
diabolus, quem imitantur omnes qui sunt ex parte ipsius. Sic et
peccatum, quod non imitando committitur, sed nascendo trahitur, per
hunc intravit in mundum, qui primus hominem genuit. Nihil ergo
dixisti, et nonnisi ad quosdam decipiendos, quosdam fatigandos
lectores, tacere noluisti.
|
|