CAPUT IV

JUL. Quodque ait in Epicurum Tullius, manifesto argumento non dici illa subtiliter, quod cujuscemodi homines passim sibi ea profitentur placere. Id isti, sicut omnia, more perverso, ad sapientiae putant testimonium pertinere.

AUG. Sed Tullium vicit atque convicit in hac sententia ille qui dicit, Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi (Psal. CXVI, 1). Quos tu quaeris, non veraciter docere, sed subtiliter fallere aliquos eorum, et vestrae addere paucitati, subtilitatem paucorum philosophorum saecularium praedicando, et nos reprehendendo quod non dicantur nostra subtiliter, et ideo cujuscemodi homines passim sibi ea profiteantur placere. Me tamen aliquoties dixisti, nihil magis agere, quam ut non intelligar : quomodo ergo id quod defendo, multitudini placet, nisi quia multitudo ista catholica est, cui merito vestra haeresis displicet?