|
JUL. Quia ergo claret, imitationem malorum hominum non
solum consequenter, sed et necessario dici; hoc interim argumentum
tuum jacere perspicuum est. Quod vero addis, de diabolo esse
scriptum, Imitantur eum, qui sunt ex parte ipsius: et ego assentior
dictum esse prudenter ab eo, quicumque libri ipsius auctor est; sed
tibi non prodest, quod scribuntur quidam diaboli imitatione peccare,
nisi docueris non posse hominum imitatione delinqui.
AUG. Non hic quaeritur utrum hominum imitatione peccetur: quis
enim nesciat, etiam hominum imitatione peccari? Sed quaeritur, quale
peccatum per unum hominem intrarit in mundum; utrum quod imitando
committeretur, an quod nascendo traheretur. Quia illud primum, id
est, quod imitando committeretur, nonnisi per eum intravit in mundum,
qui primus neminem imitatus caeteris imitaturis peccandi introduxit
exemplum, hoc est, diabolus: hoc autem alterum, id est, quod
nascendo traheretur, nonnisi per eum intravit in mundum, qui primus a
nemine generatus, generandis caeteris originis ingessu initium; hic
est Adam. De imitatione igitur Angelorum et hominum intellige te
nihil ad causam pertinens dicere; sed tantum tacere noluisse.
Disputamus enim, non de quocumque peccatore, qui quandocumque
peccavit in mundo; sed de illo per quem peccatum intravit in mundum:
ubi si quaeratur exemplum imitationis, diabolus invenitur; si
contagium generationis, Adam. Proinde, dicens Apostolus, Per
unum hominem peccatum intravit in mundum, peccatum generationis
intelligi voluit. Imitationis enim peccatum, non per unum hominem,
sed per diabolum intravit in mundum.
|
|