CAPUT LI

JUL. Ad reliqua festinat oratio: sed premendus adhuc locus est, ut divisionibus quam possumus brevibus, lectori et intelligentia rei et memoria suggeratur. In omnibus quidem pene rebus homonymorum, quae aequivoca appellamus, conditio reperitur.

AUG. Promiseras te intelligentiam suggesturum esse lectori, et loqueris de homonymis et aequivocis: quomodo ergo te ipsi saltem Pelagiani intellecturi sunt, nisi prius ad scholas dialecticorum, ubicumque terrarum potuerint inveniri, propter haec dicenda mittantur? An forte et categorias Aristotelis, antequam tuos libros legant, eis exponens ipse lecturus es? Cur non et hoc facias, homo ingeniosissimus, quandoquidem a deceptis miseris pasceris otiosus?