CAPUT LII

JUL. Sed ut nunc nobis sermo de praesentibus sit, generatio proprie sexibus imputatur, imitatio autem semper animorum est. Hic ergo affectus animi, quod possibiliter voluerit imitantis, hominem pro diversitate causarum aut accusat, aut provehit: ita fit ut in bono et Deum, et Angelos, et Apostolos dicatur imitari: Deum, Estote perfecti, sicut Pater vester perfectus est (Matth. V, 48): Angelos, Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra (Id. VI, 10): Apostolos, Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XI, 1). In malo vero imitatur diabolum, sicut dicitur, Imitantur eum, qui sunt ex parte ipsius (Sap. II, 25): imitantur homines, Nolite esse tristes sicut hypocritae, exterminantes facies suas (Matth. VI, 16): imitantur animalia, cum mandatur, Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). His ergo verbis, tam adhortantibus quam deterrentibus, ostenditur imitationis affectus, qui utique si esse non posset, non indiceretur cavendus.

AUG. Sed peccatum imitationis, id est, quod imitatione fieret, non intravit in mundum, nisi per eum, qui ut imitatione peccaretur, sine imitatione peccavit: et non est Adam certe iste, sed diabolus. Qui enim dixit, intravit in mundum, initium peccati hujus ostendit: quod initium manifestum est, non esse factum per hominem, sed per diabolum; si peccatum quod imitarentur peccantes, velimus attendere. Restat igitur ut peccatum quod per unum hominem intravit in mundum, non imitationi, sed generationi recte possit attribui. Agimus sane Deo gratias, quoniam contra vestrum locutus errorem, voluntatem bonam qua imitamur bonos, non viribus nostri liberi arbitrii, sed auxilio Dei esse tribuendam, velut coruscante tibi veritate confessus es: quandoquidem ut Angelos imitemur, non praesumendum a nobis, sed a Domino demonstrasti esse poscendum, sic exponens quod oramus et dicimus, Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.