CAPUT LIII

JUL. Sed ut imitationis vocabulum rebus diversis manifestum est communiter convenire; ita generatio vere et proprie generantem substantiam indicat: non proprie autem, sed abusive studiis applicatur. Et tamen quia hic est jam usus loquendi, et quod indicarit agnoscitur, et proprietatibus praejudicium afferre non sinitur. Dicitur ergo diabolus generare peccantes, secundum quod Dominus in Evangelio: Vos, ait, ex patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Quo sermone, eum dixit criminosorum patrem, cujus malignitatem convincebantur imitari: et tamen in absoluto est intelligentia, quia per hoc nomen, videlicet patris, nec diabolo sexus, nec hominibus illis aeria sit adscripta substantia. Jam igitur quid confici hinc voluerimus appareat. Si proprie nunquam hominem homo judicaretur imitari, et Apostolus per Adam omnes peccasse dixisset: ego libere praescriberem usu Scripturarum esse Apostolum vindicandum, ut quomodo Dominus diabolum dixerat patrem, qui substantia generare non poterat; ita Apostolus hominem scripsisset imitabilem, ne quid docuisse contra rationem perspicuam crederetur.

AUG. Numquid Adam prior in peccato imitabilis fuit, ut merito per illum hoc peccati genus intrasse diceretur in mundum? Nonne diabolus prior imitabilis in peccato exstitit? Per illum ergo intrasse in mundum peccatum, Apostolus diceret, si peccatum quod imitando alii facerent, eo loco vellet intelligi.