|
JUL. Nunc vero si colligam, quae sunt in Evangelio
abusive prolata, non sustinent: multo magis apostolus Paulus nullam
errori occasionem praebuit, qui nihil dixit improprium, si
pronuntiavit, peccatorem primum hominem sequentibus peccantibus
exemplum fuisse.
AUG. Non ergo debuit istos duos proponere, unum ad peccatum,
alterum ad justitiam, Adam scilicet, et Christum. Si enim primum
peccatorem, propter peccatum quod imitati sunt caeteri, posuisset
Adam; profecto primum justum, propter justitiam caeteris imitandum,
non Christum poneret, sed Abel: primus quippe Abel, nullum hominum
imitans, sed caeteris imitandus, justus fuit. Sciens autem quid
loqueretur Apostolus, Adam posuit ad peccatum, Christum ad
justitiam; quia illum noverat generationis, istum regenerationis
auctorem.
|
|