CAPUT LVI

JUL. Ostendit Apostolus non a se dictum esse, peccatum generatione transisse, quando nominans hominem, adjecit unum; unus enim numeri principium est: et ille explicans per quem diceret intrasse peccatum, non solum eum nominavit, verum etiam numeravit: Per unum, inquit, hominem peccatum in hunc mundum transiit. Hic autem unus praebendae imitationi sufficit, generationi implendae non sufficit. Peccatum autem transiit; sed per unum. Manifestum est, imitationem hic, non generationem coargui, quae nisi per duos fieri non potest. Aut igitur ostende, per Adam solum sine muliere generationem exstitisse; nec hoc enim ab elegantia tui abhorret ingenii: aut certe quoniam vides generationem nisi per duos constare non posse, assentire vel sero, accusatum non esse per unum numerum opus duorum. Per unum, inquit, hominem peccatum intravit in mundum: qui dixit per unum, intelligi per duos noluit. Quid, rogo, quaerebat inter haec dogmata numerus, ut Apostolus tanta cura, non solum hominem, sed unum hominem nominaret? Verum apparet cautus augusti sermo consilii, qui revelante Spiritu sancto, temporum nostrorum praecavit et exarmavit errores: ne in infamationem quippe aliquid instituti a Deo conjugii vel benedictae fecunditatis dixisse putaretur; cum causa posceret ut peccati replicaret exordia, per eum dixit numerum transisse peccatum, qui fetibus non poterat convenire. Et certe primi homines ambo deliquerant, qui ambo merito vocantur forma posteris fuisse peccati: cur non igitur Apostolus per duos ait transisse peccatum; quod et ad fidem magis historiae congruebat? Verum nihil potuit ab eo prudentius fieri: vidit enim si duos nominasset, qui praevaricationi initium exemplumque praestiterant, et per eos affirmasset transisse peccatum, errori occasionem patere, ut putaretur per duorum nomina conjunctionem fecunditatemque damnasse. Ideoque prudentissime unum maluit nominare, qui non sufficiens ad generationis indicium, ad signum abundaret exempli; atque imitationem accusatus gravaret, nec fecunditatem numeratus argueret. Et ut breviter quod egimus colligatur, fecunditas in primis hominibus instituta, nisi per duos agi non potest: peccatum autem Apostolus intrasse pronuntiat, sed per unum.

AUG. Praedixeram te nihil esse dicturum; et ita esse, cuivis tardissimo clarum est. Numquid enim Evam non imitantur peccantes, aut peccatum generis humani non magis ex ipsa sumpsit initium? A muliere initium factum est peccati, et propter illam, sicut scriptum est, morimur omnes (Eccli. XXV, 33). Cur ergo non vis attendere, propterea potius Apostolum unum dixisse hominem, per quem peccatum intravit in mundum, quia non imitationem, sed generationem volebat intelligi? Sicut enim a muliere initium peccati fuit, sic initium generationis a viro est: prior enim vir seminat, ut femina pariat: ideo per unum hominem peccatum intravit in mundum, quia per semen generationis intravit, quod a viro excipiens concepit femina: quo more nasci noluit, qui solus sine peccato est natus ex femina.