|
JUL. Irrefutabiliter confectum est, peccatum illud
ostendi ab Apostolo moribus ad posteros, non seminibus fuisse
devectum. Quanta ergo de ore tuo effluxerit falsitas, intuere:
|
“Sed ideo per unum hominem Apostolus dixit, a quo generatio utique
hominum coepit, ut per generationem doceret iisse per omnes originale
peccatum”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 45):
cum ideo Apostolus per unum hominem dixerit, ne putaretur isse per
omnes originale peccatum. Ineptis ita, ut vix teneam cachinnum, qui
dicis generationem ab uno homine coepisse; cum et diversitas sexuum,
et lectio divina testetur, generationem non esse potuisse, nisi duo
prius homines, id est vir et mulier, exstitissent.
AUG. Qui hoc legunt, legant iterum superiorem responsionem meam;
aut si ejus bene meminerunt deliramenta hujus irrideant. Quamvis
possem dicere ideo non duos, sed unum hominem dixisse Apostolum, per
quem peccatum intravit in mundum, quia scriptum est, Erunt duo in
carne una (Gen. II, 24): unde Dominus ait, Igitur jam non
sunt duo, sed una raro (Matth. XIX, 6): maxime quando vir
adhaeret uxori, et initur concubitus. De concubitu autem proles
gignitur, trahens originale peccatum, vitio propagante vitium, Deo
creante naturam: quam naturam conjuges, etiam bene utentes vitio, non
possunt tamen ita generare, ut possit esse sine vitio: quod ille qui
sine ipso natus est vitio, evacuat in parvulis, etiam nolente
Juliano.
|
|