CAPUT V |
JUL. Delectat enim prorsus subantes animas, infamare quidquid unquam et usquam sanctorum fuit, ne clarorum operum castigentur exemplis.AUG. Subantes ergo animae post te potius currunt, qui libidinem laudas: nam castae animae vituperando arguunt, quod expugnando laudantur. |