|
JUL. Verum haec omissa faciamus, et illud quod a vobis
apparet posse in hoc loco referri, rationis viribus deteramus. Si
ergo dixeris, scriptum esse de hac commixtione, quod fiant duo in
carne una, et secundum hunc modum, Apostolum per unum hominem
dixisse, ut adhaerentia sibi generantium membra signaret: respondebo
hoc quoque contra vestram impietatem valere. Non enim dictum est,
Erunt duo homines in uno homine; sed, Erunt duo in carne una: quo
unitionis nomine voluptas illa coeuntium, et libido quae sensum
afficiens membra consternat, ac, sicut ille prudens intellexit, unam
carnem gestit efficere, a Deo instituta et corporibus ante peccatum
doceretur inserta.
AUG. Si ut essent duo in carne una, facere nisi libido non posset
(quam susceptam tuam talem prorsus, qualis nunc a te et laudatur et
expugnatur, quam pudendam confiteris et sine pudore sic diligis, audes
etiam paradisi possessione dotare); nullo modo etiam in Christo et in
Ecclesia posset intelligi, Erunt duo in carne una. Neque enim tam
longe exorbitas a veritatis via, ut etiam conjunctioni Christi et
Ecclesiae, hanc audeas importare libidinem. Porro, si possunt sine
ista esse duo in carne una Christus et Ecclesia; potuerunt etiam vir
et uxor, si nemo peccasset, non pudenda libidine, de qua erubescit et
qui eam laudare non erubescit, sed merito laudanda charitate conjungi,
et filiorum procreandorum causa esse duo in carne una. Unde
Dominus cum dicit, Igitur jam non sunt duo, sed una caro; non
utique dicit, Non sunt duae, sed una caro. Quid ergo non sunt duo,
nisi homines? sicut Christus et Ecclesia simul non duo Christi, sed
unus est Christus: unde et nobis dictum est, Ergo Abrahae semen
estis; cum de illo dictum sit Abraham, Et semini tuo, quod est
Christus (Galat. III, 29, 16).
|
|