|
JUL. Verumtamen hic Apostolus si quid tale sensisset,
per unam carnem, non per unum hominem peccatum intrasse dixisset. Per
generationem vero substantia carnis soboli sola participat: quia non
anima de anima, sed caro de carne trahitur: in nomine autem hominis,
et animus proprie indicatur et corpus: ac per hoc Apostolus unum
hominem nominando, nec negotium fecunditatis ostendit, in quo nihil
praeter substantiam carnis impertiri noverat; nec duos intelligi
voluit, qui unum inculcavit, ut doceret imitatione transisse, non
generatione peccatum.
AUG. Quid est ergo, Jam non sunt duo, sed una caro; nisi, Non
sunt duo homines, propter unam carnem? Cum et ipsa caro posset dici
homo, a parte totum: sicut, Verbum caro factum est (Joan. I,
14); quia homo factus est, de quo dictum est. Apostolus etiam
quod ait, Exterior homo corrumpitur (II Cor. IV, 16); puto
quod carnem intelligi voluit. Propter quod recte loquimur, cum
dicimus, Hominis sepulcrum; quamvis caro ibi sola sepulta sit. Nec
erravit quae dixit, Tulerunt Dominum meum de monumento (Joan.
XX, 13)); quamvis sola caro ibi posita fuerit. Manente ergo de
animo obscurissima quaestione, potuit dici, Per unum hominem peccatum
intravit in mundum; etiamsi ad propaginem sola caro pertineat. Haec
itaque attende, et quam nihil dixeris vide.
|
|